SpellsOfMagic [menu]

ARTICLES

Funeral Song by Regner Lodbrog
Translated into Latin from the Gothic by Olaus Wormius

Pugnavimus ensibus

Haud post longum tempus

Cum in Gotlandia accessimus

Ad serpentis immensi necem

Tunc impetravimus Thoram

Ex hoc vocarunt me virum

Quod serpentem transfodi

Hirsutam braccam ob illam cædem

Cuspide ictum intuli in colubrum

Ferro lucidorum stupendiorum.

Multum juvenis fui quando acquisivimus

Orientem versus in Oreonico freto

Vulnerum amnes avidæ feræ

Et flavipedi avi

Accepimus ibidem sonuerunt

Ad sublimes galeas

Dura ferra magnam escam

Omnis erat oceanus vulnus

Vadavit corvus in sanguine cæsorum.

Alte tulimus tune lanceas

Quando viginti annos numeravimus

Et celebrem laudem comparavimus passim

Vicimus octo barones

In oriente ante Dimini portum

Aquilæ impetravimus tunc sufficientem

Hospitii sumptum in illa strage

Sudor decidit in vulnerum

Oceano perdidit exercitus ætatem.

Pugnæ facta copia

Cum Helsingianos postulavimus

Ad aulam Odini

Naves direximus in estium Vistulæ

p. 182

Mucro potuit tum mordere

Omnis erat vulnus unda

Terra rubefacta calido

Frendebat gladius in loricas

Gladius findebat clypeos.

Memini neminem tunc fugisse

Priusquam in navibus

Heraudus in bello caderet

Non findit navibus

Alius baro præstantior

Mare ad portum

In navibus longis post ilium

Sic attulit princeps passim

Alacre in bellum, cor.

Exercitus abjecit clypeos

Cum hasta volavit

Ardua ad virorum pectora

Momordit Scarforum cautes

Cladius in pugna

Sanguineus erat clypeus

Antequam Rafho rex caderet

Fluxit ex virorum capitibus

Calidas in loricas sudor.

Habere potuerunt tum, corvi

Ante Indirorum insulas

Sufficientem prædam dilaniandam

Acquisivimus feris carnivoris

Plenum prandium unico actu

Difficile erat unius facere mentionem

Oriente sole

Spicula, vidi pungere,

Propulerunt arcus ex se ferra.

Altum mugierunt enses

Antequam in Laneo campo p. 183

Eislinus rex cecidit

Processimus auro, ditati

Ad terram prostratorum dimicandum

Gladius secuit clypeorum

Picturas in galearum conventu,

Cervicum mustum ex vulneribus

Diffusum per cerebrum fissum.

Tenuimus clypeos in sanguine

Cum hastam unximus

Ante Boring holmum

Telorum nubes disrumpunt clypeum

Extrusit arcus ex se metallum,

Volnir cecidit in conflictu.

Non erat illo rex major

Cæsi dispersi late per littora

Feræ amplectebantur escam.

Pugna manifeste crescebat

Antequam Freyr rex caderet

In Flandorum terra

Cœpit cæruleus ad incidendum

Sanguine illitus in auream

Loricam in pugna

Durus armorum mucro olim

Virgo deploravit matutinam lanienam

Multa præda dabatur feris.

Centies centenos vidi jacere

In navibus

Ubi Ænglanes vocatur

Navigavimus ad pugnam

Per sex dies antequam exercitus missam

In exortu solis

Coactus est pro nostris gladiis

Valdiofur in bello occumbere

p. 184

Ruit pluvia sanguinis de gladiis

Præceps in Bardafyrde

Pallidum corpus pro accipitribus

Murmumvit arcus ubi mucro

Acriter mordebat loricas

In conflictu,

Odini pileus gales.

Cucurrit arcus ad vulnus

Venenate acutus conspersus sudore sanguineo.

Tenuimus magica scuta

Alte in pugnæ ludo

Ante Hiadningum sinum

Videre licuit tum viros

Qui gladiis lacerarunt clypeos

In gladiatorio murmure

Galeæ attritæ virorum

Erat sicut splendidam virginem

In lecto, juxta se collocare.

Dura venit tempestas clypeis

Cadaver cecidit in terram

In Nortumbria

Erat circa matutinum tempus

Hominibus necessum erat fugere

Ex prælio ubi acute

Cassidis campos mordebant gladii

Erat hoc veluti juvenem viduam

In primaria sede osculari.

Herthiofe evasit fortunatus

In Australibus Orcadibus ipse

Victoriæ in nostris hominibus

Cogrebatur in armorum nimbo,

Rogvaldus occumbere

Iste venit summus super accipitres

Luctus in gladiorum ludo p. 185

Strenue jactabat concussor

Galeæ sanguinis teli.

Quilibet jacebat transversim supra alium

Gaudebat pugna lætus

Accipiter ob gladiorum ludum

Non fecit aquilam aut aprum

Qui Irlandiam gubernavit

Conventus fiebat ferri et clypei

Marstanus rex jejunis

Fiebat in vedræ sinu

Præda data corvis.

Bellatorem multum vidi cadere

Mante ante machæram

Virum in mucronum dissidio

Filio meo incidit mature

Gladius juxta cor

Egillus fecit Agnerum spoliatum

Imperterritum virum vita

Sonuit lancea prope Hamdi

Griseam loricam splendebant vexilla.

Verborum tenaces vidi dissecare

Haud minutim pro lupis

Endili maris ensibus

Erat per hebdomadæ spatium

Quasi mulieres vinum apportarent

Rubefactæ erant naves

Valde in strepitu armorum

Scissa erat lorica

In Scioldungorum prælio.

Pulcricomum vidi crepuscuascere

Virginis amatorem circa matutinum

Et confabulationis amicum viduarum

Erat sicut calidum balneum

Vinei vasis nympha portaret p. 186

Nos in Ilæ freto

Antequam Orn rex caderet

Sanguineum clypeum vidi ruptum

Hoc invertit virorum vitam.

Egimus gladiorum ad cædem

Ludum in Lindis insula

Cum regibus tribus

Pauci potuerunt inde lætari

Cecidit multus in rictum ferarum

Accipiter dilaniavit carnem cum lupo

Ut satur inde discederet

Hybernorum sanguinis in oceanum

Copiose decidit per mactationis tempus.

Alte gladius mordebat clypeos

Tune cum aurei colors

Hasta fricabat loricas

Videre licuit in Onlugs insula

Per sæcula multum post

Ibi fuit ad gladiorum ludos

Reges processerunt

Rubicundum erat circa insulam,

At volans Draco vulnerum.

Quid est viro forti morte certius

Etsi ipse in armorum nimbo

Adversus collocatus sit

Sæpe deplorat ætatem

Qui nunquam premitur

Malum ferunt timidum incitare

Aquilam ad gladiorum ludum

Meticulosus venit nuspiam

Cordi suo usui.

Hoc numero æquum ut procedat

In contactu gladiorum

Juvenis unus contra alterum p. 187

Non retrocedat vir a viro

Hoe fuit viri fortis nobilitas diti

Semper debet amoris amicus virginum,

Audax esse in fremitu armorum.

Hoc videtur mihi re vera

Quod fata sequimur

Rarus transgreditur fata Parcarum

Non destinavi Ellæ

De vitæ exitu meæ

Cum ego sanguinem semimortuus tegerem

Et naves in aquas protrusi

Passim impetravimus tum feris

Escam in Scotiæ sinubus.

Hoc ridere me facit semper

Quod Balderi patris scamne

Parata scio in aula

Bibemus cerevisiam brevi

Ex concavis crateribus craniorum

Non gemit vir fortis contra mortem

Magnifici in Odini domibus

Non venio disperabundis

Verbis ad Odini aulam.

Hic vellent nunc omnes

Filii Aslaugæ gladiis

Amarum bellum excitare

Si exacte scirent

Calamitates nostras

Quem non pauci angues

Venenati me discerpunt

Matrem accepi meis

Filiis ita ut corda valeant.

Valde inclinatur ad hæreditatem

Crudele stat nocumentum a vipera

Anguis inhabitat aulam cordis p. 188

Speramus alterius ad Othini

Virgam in Ellæ sanguine

Filiis meis livescet

Sua ira rubescet

Non acres juvenes

Sessionem tranquillam facient.

Habeo quinquagies

Prælia sub signis facta

Ex belli invitatione et semel

Minime putavi hominum

Quod me futurus esset

Juvenis didici mucronem rubefacore

Alius rex præstantior

Nos Asæ invitabunt

Non est lugenda mors.

Fert animus finire

Invitant me Dysæ

Quas ex Othini aula

Othinus mihi misit

Lætus cerevisiam cum Asis

In summa sede, bibam

Vitæ elapsæ suot horæ

Ridens moriar.


SPELLS of MAGIC


© 2015 SpellsOfMagic.com
Mobile: mobi.SpellsOfMagic.com
Website: www.SpellsOfMagic.com